Latin
Book 2
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc uideamus, ut possumus, hoc ipsum, quod uolunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et cui merito eius non tamquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ac sic gratia iam non sit gratia, uideamus tamen quid illud sit. sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia, nisi inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. iam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus. nunc illud est, quod debemus aduertere, utrum inuito et reluctanti homini deus inspiret boni cupiditatem, ut iam non sit reluctans, non sit inuitus, sed consentiens bono et uolens bonum. isti enim uolunt in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut huius coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur. si tamen hoc saltem uolunt; Pelagius enim 'facilius' dicit inpleri quod bonum est, si adiuuet gratia. quo additamento, id est addendo 'facilius', utique significat hoc se sapere, quod, etiamsi gratiae defuerit adiutorium, potest quamuis difficilius inpleri bonum per liberum arbitrium. sed isti quid in hac re sentiant, non de illo auctore huius heresis praescribamus —permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio —atque ista uerba eorum, quae in hac cui respondemus epistula posuerunt, potius adtendamus.