# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.20

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.20

Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi adiuuante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire, tamen nos aperimus illius adiumento et opere nostro, inplet autem illud dominus sine opere nostro. nam quid est praeparare cor et os aperire nisi uoluntatem parare ? et tamen in eisdem litteris legitur: praeparatur uoluntas a domino, et: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. ecee deus admonet, ut praeparemus uoluntatem in eo, quod legimus: hominis est praeparare cor, et tamen, ut hoc faciat homo, adiuuat deus, quia praeparatur uoluntas a domino. et 'aperi os' ita dicit iubendo, ut nemo possit, nisi ipse id faciat adiuuando, cui dicitur: labia mea aperies. an numquid isti usque adeo desipiunt, ut aliud os, aliud labia esse contendant et mirabili uanitate hominem dicant os aperire, labia hominis deum? quamquam deus illos et ab hac absurditate conpescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit: ego aperiam os tuum et instruam te quae de beas loqui. in sententia ergo illa, ubi dicitur: aperi os et adinplebo illud, quasi unum eorum uidetur ad hominem pertinere, alterum ad deum, in hac autem, ubi dicitur: ego aperiam os tuum et instruam te, utrumque ad deum. quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
