# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.22

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.22

Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ca, quae ipsi sentiunt, commemorant, dicunt se confiteri 'gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere'? hoc quippe ita dicunt, uclut homo a se ipso sine adiutorio dei habeat propositum bonum studiumque uirtutis, quo merito praecedente dignus sit adiuuari dei gratia subsequente. putant enim fortasse ita dixisse apostolum: scimus quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum m his, qui secundum propositum uocati sunt, ut propositum hominis uellct intellegi, quod propositum tamquam bonum meritum sequatur misericordia uocantis dei, ignorantes ideo dictum esse: qui secundum propositum uocati sunt, ut dei, non hominis propositum intellegatur, quo eos, quos praesciui t et praedestinauit conformes imaginis filii u i, elegit ante mundi constitutionem. non enim omnes uocati secundum propositum sunt uocati, quoniam multi uocati, pauci electi. ipsi ergo secundum propositum uocati, qui electi ante constitutionem mundi. de hoc proposito dei dictum est et illud, quod iam commemoraui de geminis Esau et Iacob: ut secundumelectionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei quia maior seruiet minori. hoc propositum dei et illo commemoratur loco; ubi ad Timotheum scribens ait:conlabora euangelio secundum uirtutem dei saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri Iesu Christi. hoc ergo est propositum dei, unde dicitur: omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt. hominis autem propositum bonum adiuuat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. studium quoque hominis, quod dicitur bonum, quamuis, cum esse coeperit, adiuuetur gratia, non tamen incipit sine gratia, sed ab illo inspiratur, de quo dicit apostolus: gratias autem deo, qui dedit idem studium pro uobis in corde Titi. si studium, quisque ut pro aliis habeat, deus dat, ut pro se ipso habeat, quis alius est daturus?

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
