# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.3

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.3

Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: 'debet hoc deus laboribus membrorum suorum', isti dicunt: 'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei 'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, 'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem redimendorum carni redemptoris aequando. propterea quippe natus est Christus non utique in carne peccati, sed in similitudinem carnis peccati, quia ceterorum hominum nascitur caro peccati. Manichei ergo omnem carnem penitus detestantes auferunt carni Christi perspicuam ueritatem, Pelagiani uero nullam nullam peccati nasci asserentes auferunt carni Christi propriam dignitatem.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
