# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.5.1-10

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 2.5.1 to 2.5.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.5.1

Quin etiam romanos clericos arguunt scribentes 'eos iussionis terrore perculsos non erubuisse praeuaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam'. immo uero Pelagiani spe falsa putauerant nouum et exsecrabile dogma Pelagianum uel Caelestianum persuaderi quorundam Romanorum catholicis mentibus posse, quando illa ingenia quamuis nefando errore peruersa, non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius quam facile damnanda uiderentur, aliquanto lenius, quam seuerior postulabat ecclesiae disciplina, tractata sunt: tot enim et tantis inter apostolicam sedem et afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Caelestio praesente et respondente confectis quaenam tandem epistula uenerandae memoriae papae Zosimi, quae interlocutio repperitur, ubi praeceperit credi oportere sine ullo uitio peccati originalis hominem nasci? nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. sed cum hoc Caelestius in suo libello posuisset, inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare et instrui uelle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto, si corrigeretur, plurimis profuisset, uoluntas emendationis, non falsitas dogmatis adprobata est. propterea libellus eius catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam ueritas exigit, non ca certissima definire, sed detecta ac demonstrata respuere. non enim hercticis, sed catholicis apostolus loquebatur, ubi ait: quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et siquid aliter sapitis, idquoque deus uobis reuelabit. hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, expectabatur uenturis ex Africa litteris, in qua prouincia eius calliditas aliquanto euidentius innotuerat. quae Romam litterae posteaquam uenerunt id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur, sed aperte eum debere anathemare quae in suo libello praua posuerat, ne, si id non fecisset, multi parum intellegentes magis in libello eius illa fidei uenena a sede apostolica crederent adprobata, propter quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se papae Innocentii litteris consentire ipse responderat: tunc ergo cum eius praesentia po?ceretur, ut certis ac dilucidis responsio libus uel astutia hominis uel correctio dilucesceret et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negauit examini.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
