Latin
2.5.11 to 2.5.15
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.5.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
rec differendum iam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium peruersorum pertinaciae dementiaeque non posset. sed si —quod absit! —ita tunc fuisset de Caelestio uel Pelagio in {omana ecclesia iudicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnauerat, adprobanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praeuaricationis nota romanis clericis inurenda. nunc uero cum primitus beatissimi papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis afrorum pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnauerint, successor quoque eius sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de paruulis sentiunt, numquam dixerit, numquam scripserit, insuper etiam Caelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis sedis apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit, profecto quidquid interea lenius actum est cum Caelestio seruata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate correctionis fuit clementissima suasio, non adprobatio exitiosissima prauitatis. et quod ab eodem sacerdote postea Caelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae iam necessario proferendae ratio seueritatis fuit, non praeuaricatio prius cognitae uel noua cognitio ueritatis.