Latin
Book 3
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter itaque dicitur iam obtinente loquendi consuetudine uetus testamentum lex et prophetae omnes, qui usque ad Iohannem prophetauerunt —quod distinctius uetus instrumentum quam uetus testamentum uoratur -,aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas siue hoc nomen exprimens siue significans. exprimit enim, ubi dicit: usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur. sic enim utique uetus testamentum ad Moysi rettulit ministerium. item dicit: u t seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, idipsum significans testamentum nomine 'litterae'. item alio loco: qui et idoneos nos fecit, inquit, ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. et hic per commemorationem noui illud utique uetus intellegi uoluit. multo autem euidentius, quamuis non dixerit aut uctus aut nouum, duo ipsa testamenta distinxit per duos filios Abrahae, unum de ancilla, alium de libera, quod iam superius commemorauimus. quid enim expressius quam ut diceret: dicite mihi sub lege uolentes esse: legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. sed ille quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera, per re promissionem. quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruit utem generans, quod est Agar r -Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis —,quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. quid clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate remotius? et paulo post: nos autem fratres, inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus. item paulo post: nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberau i t. eligamus igitur utrum antiquos iustos ancillae filios dicamus an liberae. absit autem ut ancillae; ergo si liberae, ad nouum pertinent testamentum in spiritu sancto, quem uiuificantem litterae occidenti opponit apostolus. nam quo pacto ad gratiam noui testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et libris istos eiusdem gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo conuincimus?