Latin
Book 3
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Istum aduocatum non habent illi, qui sunt a iustis —etiamsi sola ista esset differentia —in contrarium longeque discreti. quem iustum aduocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, 'carnis necessitate mentitum', sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diuersis modis peccati nomen in scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi adfirmare nos iactant. dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum in anima nec in carne et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod subobscure ab apostolo dictum duobus modis soluitur: siue quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati uoluisse intellegatur apostolus appellare peccatum, siue quia sacrificia pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est uerum et unicum sacrificium pro peccatis non solum his, quae uniuersa in baptismate diluuntur, uerum etiam his, quae post ex huius uitae infirmitate subrepunt. propter quae cotidie uniuersa in oratione ad deum clamat ecclesia: dimitte nobis debita nostra, et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod apostolus secundum legem loquens non dubitauit appellare peccatum. unde est etiam illud eius multo euidentius nec aliquo biuio cuiusquam ambiguitatis incertum: o bsecramus pro Christo reconciliari deo. 'eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. nam quod superius commemoraui: de peccato damnauit peccatum, quia non dictum est 'de peccato suo', potest quispiam sic intellegere, ut dicat eum de peccato Iudaeorum damnasse peccatum, quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum; hoc uero, ubi dicitur deus ipsum Christum, qui non nouerat peccatum, fecisse peccatum, non mihi conuenientius uidetur intellegi quam Christum factum sacrificium pro peccatis et ob hoc appellatum esse peccatum.