# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.2

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.2

'Legem ueteris testamenti nos' aiunt 'dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustifiearet oboedientes, sed ut grauioris fieret causa peccati'. prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit apostolus, quem non intellegunt, dicimus. quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando, nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? sed dicimus lege fieri, ut deus quid fieri uelit audiatur, gratia uero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait apostolus, iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. quod enim inpossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem m, misit deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spirit u m. ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. inpossibile enim est legem inplere per carnem, hoc est per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes dei iustitiam, id est quae ex deo est homini ut sit iustus, et suam uolentes constituere, tamquam per eorum non adiutum diuinitus arbitrium lex possit inplcri, iustitiae dei non sunt subiecti. ideo iustitia legis in eis inpletur, qui non secundum carnem ambulant, id est secundum hominem ignorantem dei iustitiam et suam uolentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur dei spiritu? quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. ergo littera occidit, spiritus autem uiuificat. nec littera malum est, quia occidit, sed malos praeuaricatione conuincit. lex enim sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit. sed peccatum, u t appareat peccatu m, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. ecce quod est 'littera occidit'. aculeus enim mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex; auget quippe prohibendo peccati desideria et inde occidit, nisi subueniendo uiuificet gratia.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
