# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.4.1-14

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 3.4.1 to 3.4.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.4.1

Baptisma quoque, inquiunt, non uere homines nouos facere asserunt, id est non plenam dare remissionem peccatorum, sed ex parte filios dei fieri, ex parte autem saeculi filios, id est diaboli, remanere contendunt. mentiuntur, insidiantur, tergiucrsantur; non hoc dicimus. omnes enim homines, qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi, non autem omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. absit enim ut filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres Abraham, Isaac et Iacob et alios huiusmodi, quando per nuptias generabant, et eos fideles, qui usque nunc et deinceps adhuc generant. nec tamen possumus contradicere domino dicenti: filii saeculi huius nubunt et tradunt ad nuptias. quidam ergo filii saeculi huius sunt et tamen filii diaboli non sunt; quamuis enim diabolus auctor sit et princeps omnium peccatorum, non tamen filios diaboli faciunt quaecumque peccata. peccant enim et filii dei, quoniam, si dixerint se non habere peccatum, se ipsos seducunt et ueritas in eis non est, sed ea condicione peccant, qua sunt adhuc filii huius saeculi; quaucro gratia sunt filii dei, non utique peccant, quia omnis qui natus est ex deo non peccat. filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie uocatur, quasi solum sit, si non exprimatur quale peccatum sit, sicut apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, non intellegitur nisi Paulus, quia pluribus est epistulis notior et plus omnibus illis laborauit. unde quod ait dominus de spiritu sancto: ipse arguet mundum de peccato, infidelitatem intellegi uoluit. hoc enim cum exponeret ait: de peccato quidem, quia non credi derunt in me, et ubi ait: si non uenis seme te locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non enim peccatum antea non habebant, sed ipsam uoluit intellegi diffidentiam, qua nec praesenti et loquenti crediderunt pertinentes ad eum, de quo dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis diffidentiae.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
