# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 3.7

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/3.7

Hic certe si quaeramus, utrum hoc testamentum, quod dicit confirmatum a deo non infirmari a lege quae post quadringentos et triginta annos facta est, utrum nouum an uetus intellegendum sit, quis responderedubitet'nouum',sed in propheticis latebris occultatum, donec ueniret tempus quo reuelaretur in Christo ? nam si dixerimus 'uetus', quid erit illud a monte Sina in seruitutem generans? ibi enim facta est lex post quadringentos et triginta annos, qua lege hoc testamentum promissionis Abrahae infirmari non posse confirmat et hoc quod factum est ad Abraham uult potius ad nos pertinere, quos uult esse filios liberae, non ancilla, heredes ex promissione, non lege, cum dicit: si enim ex lege hereditas, iamnon ex promissione; Abrahae autem per pro missionem donauit deus, ut quod facta est lex post quadringentos et triginta annos ad hoc subintrauerit, ut abundaret delictum, cum per peccatum praeuaricationis conuincitur hominis superbia de sua iustitia praesumentis, et ubi abundauit delictum, superabundaret gratia per fidem iam humilis hominis in lege deficientis et ad dei misericordiam fugientis. ideo cum dixisset: s i enimexlegehereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus — tamquam ei diceretur: ut quid ergo postea lex facta cst?—, subiunxit atque ait: quid ergo lex? cui mox interrogationi reddidit: praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est. hoc identidem ita dicit: si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. quod ait in illo testimonio: si cnim ex lege hereditas, iam non ex promissione;Abrahae autem per promissionem donauit deus, hoc in isto ait: si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata estpromissio, satis ostendens ad fidem nostram pertinere — quae noui est utique testamenti —, quod per promissionem donauit deus Abrahae. et quod ait in illo testimonio: quid ergo lex? atque respondit: praeuaricationisgratiapropositaest, hoc in isto similiter subdidit: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec pracuaricatio.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
