Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec quae tractauimus quibusque respondimus eadem repetunt quorum redarguimus epistulam, sed diuerso modo. nam prius ea proposuerunt nobis obicientes, quae uelut perperam sentiamus, postea uero quid ipsi sentiant exponentes eadem a contrario reddiderunt addentes duo quaedam quae non dixerant, id est 'baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium' et 'per Adam mortem ad nos transisse, non crimina'. quae suo loco et ipsa tractanda sunt. proinde quia superiore libro, quem modo explicauimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus. in quibus eorum dogmata inimica gratiae dei et catholicae fidei delitiscant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum, commodius esse arbitror onniia quae defendunt, quorum contraria nobis obiciunt, generatim distinguere et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et breuior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.