# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.10

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.10

Rursus in laude legis quid cis prodest, quod contra Manicheos ucrum dicunt, quando ex hoc ad illud uolunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? dicunt enim: legem etiam ueterem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam fatemur, quae custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuit conferre perpetuam. quibus uerbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. neque enim lex illa quamuis sancta et iusta et bona omnibus illis hominibus dei, sed fides, quae in Christo est, uitam potuit conferre perpetuam. haec enim fides per dilectionem operatur, non secundum litteram quae occidit, sed secundum spiritum qui uiuificat; ad quam dei gratiam lex de praeuaricatione terrendo tamquam paedagogus perducit, ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. istis namque uerbis eorum, quibus dicunt 'legem prophetis et patriarchis omnibusque sanctis mandata eius seruantibus uitam potuisse conferre perpetuam', respondet apostolus: si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. si ex lege hereditas, iam non ex promissione. sihi qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. quiaauteminlegenemo iustificatur apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide uiuit; lex autem non est exfide, sedqui fecerit ea uiuet in illis. quod ex lege testimonium commemoratum ab apostolo aut propter uitam temporalem intellegitur, propter cuius amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide, quia transgressores legis eadem lege a populo iubebantur occidi, aut, si altius intellegendum est propter uitam aeternam scriptum esse: qui fecerit e a, uiuet in illis, ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat de gratia dei potius ex fide quaereret adiutorium, cuius misericordia etiam fides ipsa donatur. ita quippe habetur fides, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum uirtutis et caritatis et continentiae — unde dicit idem ipse doctor gentium: non enim accepimus spiritum timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae —,profecto accipitur etiam spiritus fidei, de quo dicit: habentes autem eundem spiritum fidei. uerum ergo dicit lex: quifeceritea, uiuet in cis. sed ut faciat ea et uiuat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
