# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.11

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.11

Nusquam autem isti inimici gratiae ad eandem gratiam uehementius obpugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. legem quippe diuersis locutionum modis et uarietate uerborum in omnibus disputationibus suis uolunt intellegi gratiam, ut scilicet a domino deo adiutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt nouerimus, non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. nam scientia legis sine caritate inflat, non aedificat secundum eundem apostolum apertissime dicentem : scientia inflat, caritas uero aedificat. quae sententia similis est ei, qua dictum est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. quale est enim scientia inflat, tale est littera occidit et quale est caritas aedificat, tale est spiritus uiuificat, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, quidatus est nobis. cognitio itaque legis? facit superbum praeuaricatorem, per donum autem caritatis delectat legis esse factorem. non ergo legem euacuamus per fidem, sed legem statuimus, quae terrendo ducit ad fidem. ideo quippe lex iram operatur, ut territo atque conuerso ad iustitiam legis inplendam dei misericordia gratiam largiatur per Iesum Christum dominum nostrum, qui e?t dei sapientia, de quascriptum est: lege met misericor diam in lingua portat, legem, qua terreat, misericordiam, qua subueniat, legem per seruum, misericordiam per se ipsum, legem tamquam in baculo, quem mi!'it Heliseus ad filium uiduae suscitandum et non resurrexit � si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia —,misericordiam uero tamquam in ipso Heliseo, qui figuram Christi gerens mortuo uiuificando magni sacramenti uelut noui testamenti significatione coniunctus est.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
