# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.15.1-19

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 4.15.1 to 4.15.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.15.1

Quid remansit pelli morticinae, unde possit inflari et dedignetur, quando gloriatur, in domino gloriari? quid ei remansit, quando quidquid dixerit se fecisse, ut eo praecedente hominis merito ab homine exorto deus subsequenter faciat quo dignus est homo, respondebitur, reclamabitur, contradicetur: ego facio, sed propter nomen meum sanctum, non propter uos egofacio, dicit dominus deus? nihil siceuertit Pelagianos dicentes 'gratiam dei secundum merita nostra dari' — quod quidem ipse Pelagius etsi non se corrigendo, tamen orientales iudices timendo damnauit—, nihil sic euertit hanc praesumptionem dicentium : 'nos facimus, ut mereamur cum quibus faciat dominus'. respondet uobis non Pelagius, sed ipse dominus: ego facio et non propter uos, sed propter nomen meum sanctum. quid enim potestis facere boni de corde non bono? ut autem habeatis cor bonum: dabo, inquit, uobis cor nouum et spiritum nouum dabo uobis. numquid potestis dicere: prius ambulauimus in iustificationibus eius et iudicium eius obseruauimus et fecimus ut digni essemus, quibus gratiam suam daret? quid enim boni faceretis homines mali et quomodo ista bona faceretis, nisi boni essetis? ut autem sint homines boni, quis facit nisi ille qui dixit: et uisitabo eos, ut eos bonos faciam. et qui dixit: et spiritum meum dabo i n nobis et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis et indicia mea obseruetis et faciatis? itane nondum euigilatis? nondum auditis: faciam ut ambuletis, faciam ut obseruetis, postremo: faciam ut faciatis? quid adhuc uos inflatis? nos quidem ambulamus, uerum est, nos obseruamus, nos facimus; sed ille facit, ut ambulemus, ut obscruemus, ut faciamus. haec est gratia dei bonos faciens nos, haec est misericordia eius praeueniens nos. quid merentur deserta et exterminata et effossa? quae tamen aedificabuntur et operabuntur et munientur. numquid haec pro meritis desertionis, exterminationis, effossionis suae ?

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
