Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero laude sanctorum nolunt nos affectu illius publicani esurire et sitire iustitiam, sed uanitate illius pharisaei tamquam saturatos plenosque ructare, quid eis prodest quod aduersus Manicheos, qui baptisma destruunt, isti dicunt 'baptismo perfecte homines innouari' atque ad hoc apostoli adhibent testimonium, qui per lauacrum aquae ecclesiam Ae gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur, cum superbo sensu atque peruerso contra orationes ipsius ecclesiae suas exerant disputationes? hoc enim propterea dicunt, ut credatur ecclesia post sanctum baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum, cum aduersus cos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad deum: dimitte nobis debita nostra. quid quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inueniunt ? si enim dixerint se non habere peccatum, respondet eis Iohannes, quod se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit; si autem confitentur peccata sua, cum se uelint esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte, sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cuius membra non mendaciter confitentur se habere peccata? quapropter et in baptismate dimittuntur cuncta peccata et per ipsum lauacrum aquae in uerbo exhibetur Christo ecclesia sine macula et ruga, quia, nisi esset baptizata, infructuose diceret: dimitte nobis debita nostra, donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.