# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.18

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.18

'Et spiritum sanctum' fatendum est 'etiam antiquis temporibus' non solum 'mentes bonas adiuuisse', quod et isti nolunt, uerum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt. 'omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos et euangelicos et antiquos, quibus deus testimonium perhibet, non in conparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse non dubium est. quod aduersum est Manicheis, qui patriarchas prophetasque blasphemant ; sed quod aduersum est et Pelagianis interrogati omnes de se ipsis, cum in hoc corpore degerent, una uoce concordissima responderent: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. 'in futuro autem tempore' negandum non est 'mercedem esse tam bonorum operum quam malorum et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere', sed plenae iustitiae saturitatem, ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, elemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus inpletum fuerit mandatorum fiat inpunitum per indulgentiam peccatorum.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
