# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.21

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.21

Beatissimum, corona etiam martyrii gloriosissimum Cyprianum nec africanis atque occidentalibus tantum, uerum et orientalibus ecclesiis fama praedicante et scripta eius longe lateque diffundente notissimum etiam ipse heresiarcha istorum Pelagius cum debito certe honore commemorat, ubi Testimoniorum librum scribens eum sc asserit imitari 'hoc se' dicens 'facere ad Romanum, quod ille fecerit ad Quirinum'. uideamus ergo quid de originali peccato, quod per unum hominem intrauit in mundum, senserit Cyprianus. in epistula De opere et elemosynis ita loquitur: cum dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit, ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis aperiret, ut s o r d e s p o s t m o d u m quascumque contrahimus elemosynis abluamus. hoc testimonio duas istorum falsitates testis iste redarguit: unam, qua dicunt nihil uitiorum ex Adam trahere genus humanum, quod sit curandum sanandumque per Christum, alteram, qua dicunt nullum post baptismum sanctos habere peccatum. rursus in eadem epistula: ponat, inquit, unusquis que ante oculos suos diabolum cum suis seruis, id est cum populo perditionis ae mortis, in medium prosilire plebem Christi praesente ac iudicante ipso conparationis examine prouocare dicentem: ego pro istis quos mecum uides nec alapas accepi nec flagella sustinui nec crucem pertuli nec sanguinem fudi nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi, sed nec regnum illi caeleste promitto nec ad paradisum restituta inmortalitate denuo reuoco. respondeant Pelagiani, quando fuerimus in inmortalitate paradisi et quomodo inde fuerimus expulsi, ut eo Christi gratia reuocemur. et cum inuenire nequiuerint quid hic pro sua peruersitate respondeant, adtendant quemadmodum intellexerit Cyprianus quod ait apostolus: in quo omnes peccauerunt et Pelagiani heretici noui de Manicheis ueteribus hereticis nulli catholico audeant inrogare calumniam, ne tam sceleratam etiam martyri antiquo Cypriano facere conuincantur iniuriam.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
