Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
In epistula autem quam scripsit ad episcopum Fidum cum sexaginta sex coepiscopis suis, a quo fuerat consultus propter circumcisionis legem, utrum ante octauum diem baptizari liceret infantem, haec causa sic agitur, tamquam prouisione diuina tam longe futuros hereticos Pelagianos iam catholica confutaret ecclesia. neque enim qui consuluerat inde dubitabat, utrum nascentes traherent originale peccatum, quod renascendo diluerent —absit enim ut hinc aliquando fides christiana dubitauerit I —,sed ille dubitabat, utrum regenerationis lauacrum, quo non dubitabat soluendum originale peccatum, ante diem tradi deberet octauum. ad quam consultationem respondens beatissimus Cyprianus: quantum uero, inquit, a d causam infantum pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud concilio nostro omni uisum est. in hoc enim quod putabas esse faciendum, nemo consensit, sed uniuer si potius iudicauimus nulli hominum nato misericordis dei gratiam denegandam. nam cum dominus in euangelio suo dicat :filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare', quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. et paulo post: nec aliquis, inquit, nostrum id debet horrere, quod dominus dignatus est facere. 11 nam etsi adhuc in infans a partu nouus est, non ita est tamen, ut quisquam illum in gratia danda a atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unus quisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodammodo exosculamur, quando id quod deus exosculamur. item paulo post: ceterum s i homines, inquit, inpedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, mag is adultos et prouectos et maiores natupossent in pedire peccata grauiora. porro autem si et iam grauissimis delictoribus et in deum multo ante peccantibus, c u m postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata!