# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.24

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.24

Quid ad ista dicturi sunt gratiae dei non solum desertores, sed etiam persecutores ? quid ad ista dicturi sunt ? quo pacto nobis paradisi possessio redditur ? quomodo paradiso restituimur, si nunquam ibi fuimus? aut quomodo ibi fuimus, nisi quia in Adam fuimus? et quomodo ad sententiam quae in transgressorem dicta est pertinemus, si noxam de transgressore non trahimus ? postremo baptizandos etiam ante diem censet octauum, ne per contagium mortis antiquae prima natiuitate contractum pereant animae paruulorum. quomodo pereunt, si ex hominibus etiam fidelibus qui nascuntur non tenentur a diabolo, donec renascantur in Christo et eruti de potestate tenebrarum in regnum illius transferantur? et quis dicit nascentium, nisi renascantur, animas perituras? nempe ille, qui sic laudat creatorem atque creaturam, opificem atque opus, ut humani sensus horrorem quo dedignantur homines recentes ab utero paruulos osculari, creatoris ipsius interposita ueneratione conpescat et corrigat dicens in illius aetatis osculo recentes dei manus esse cogitandas. numquid ergo confitens originale peccatum aut naturam damnauit aut nuptias? numquid, quoniam nascenti ex Adam reo adhibuit regenerationis purgationem, ideo deum negauit nascentium conditorem ? numquid, quia metuens animas cuiuslibet aetatis perire etiam ante octauum diem liberandas esse sacramento baptismi cum collegarum concilio iudicauit, ideo nuptias accusauit, quando quidem in infante, siue de coniugio siue de adulterio, tamen quia homo natus est, recentes dei manus dignas etiam osculo pacis ostendit? si ergo potuit sanctus episcopus et martyr gloriosissimus Cyprianus peccatum originale in infantibus medicina Christi censere sanandum salua laude creaturae, salua laude nuptiarum, cur nouicia pestilentia, cum istum non audeat dicere Manicheum, catholicis qui ista defendunt, ut obtegat proprium, putat obiciendum crimen alienum? ecce pracdicatissimus tractator diuinorum eloquiorum, antequam terras nostras uel tenuissimus odor Manicheae pestilentiae tetigisset, sine ulla uituperatione diuini operis atque nuptiarum confitetur originale peccatum non dicens Christum ulla peccati macula aspersum nec tamen ei conparans carnem peccati in nascentibus ceteris, quibus per similitudinem camis peccati mundationis praestat auxilium, nec originis animarum obscura quaestione terretur, quominus eos qui Christi gratia liberantur in paradisum remeare fateatur. numquid ex Adam dicit in homines mortis condicionem sine peccati contagione transisse ? non enim propter corporis mortem uitandam, sed propter peccatum, quod per unum intrauit in mundum, dicit per baptismum paruulis quamlibet ab utero recentissimis subueniri.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
