# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.25.1-12

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 4.25.1 to 4.25.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.25.1

Iam uero gratiam dei quemadmodum aduersus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione dominica disputat, euidenter apparet. ait enim: dicimus: 'sanctificetur nomen tuum', non quod optemus deo, ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a deo, ut nomen cius sanctificetur in nobis. ceterum a quo deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: 'sancti estote, quoniam et ego sanctus sum', id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et alio loco in eadem epistula: addimus quoque, inquit, et dicimus: 'fiat uoluntas tua in caelo et in terra', non ut deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod deus uult. nam deo quis obsistit, quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur, quominus per omnia noster animus atque actus deo obsequatur, oramus et petimus, ut fiat in nobis uoluntasdei. quae ut fiat in nobis, opus est dei uoluntate, id est ope eius et protectione, quia nemo suis uiribus fortis est, sed dei indulgentia et misericordia tutus est. item alio: fieri autem petimus, inquit, uoluntatem dei in caelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus c terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus in utroque, id est in corpore et spiritu, ut dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cotidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista opeet auxilio dei concordiam fieri, ut, dum et in spiritu et in carne uoluntas dei geritur, quae per eum renata est anima scruetur.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
