Latin
4.25.13 to 4.25.22
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.25.13-22
Unproofread scanNot analysed yet
quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua uocedeclarat: 'caro', inquit, 'concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem ; haee enim in uicem aduersantur, ut non quae uultis, ipsa faciatis'. et paulo post :potest et sic intellegi, inquit, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et docet dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et cirea illos uoluntas dei fiat, quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. itemque alio :hunc autem panem, inquit, dari nobis cotidie postulamus, ne qui i n Christo sumus et eucharistiam cotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur a Christi corpore separemur. et aliquanto post in eadem: quando autem rogamus, inquit, ne in temptationem ueni-a m u s, ammonemur infirmitatis et infirmitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque adroganter aliquid adsumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum dominus ipse humilitatem docens dixerit: 'uigilate et orate, ne ueniatis in temptationem ; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma', ut, dum praecedit humilis et summissa confessio et datur totum deo, quidquid suppliciter cum timore et honore dei petitur ipsius pietate praestetur. item Ad Quirinum, in quo opere se Pelagius uult eius imitatorem uideri, ait in libro tertio: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. cui proposito testimonia diuina subiungens inter cetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt: 'quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis'? item in epistula De patientia: est enim nobis, inquit, cum deo uirtus ista communis;