# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.27.1-9

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 4.27.1 to 4.27.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.27.1

Illud iam tertium uideamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum eius corpus exhorret, quia contendunt esse in hac uita uel fuisse iustos nullum habentes omnino peccatum. qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi: dimitte nobis debita nostra ueraci corde et cotidianis uocibus clamant. uideamus ergo quid (όetiam ex hoc Cyprianus in domino gloriosissimus senserit, quid ad instruendas ecclesias non utique Manicheorum, sed catholicorum non solum dixerit, uerum etiam litteris memoriaeque mandauerit. in epistula De opere et elemosynis: agno scams itq u e, fratres, inquit, carissimi, diuinae indulgentiae salubre munus et emundandis purgandis que peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus, medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro atque inmaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: 'quis gloriabitur castum sehabere cor aut quis gloria bitur mundum se esse a peccatis?' et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat: 'si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus et ueritas in nobis non est'. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandispue uulneribus remedia salutaria ! rursus in eadem : c t quoniam cotidie, inquit, deesse non potest quod peccetur in conspectu dei, sacrificia cotidiana non deerant, quibus possent peccata tergi. item in epistula De mortalitate: cum auaritia, inquit, nobis, cum inpudicitia, cum i ra, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum inlecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est ; obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix accurrit singulis, uix resistit.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
