# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.28.9-16

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 4.28.9 to 4.28.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.28.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/4.28.9

sensit ergo beatissimus Cyprianus atque in diuinarum scripturarum ueritate perspexit etiam ipsorum apostolorum quamuis bonam, sanctam iustamque uitam nonnullos nexus saecularium laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et uitiis carnis obnoxiam et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent et ut ad illam, quae ista non pateretur nec iam in mandato facienda, sed in praemio percipienda esset, perfectam iustitiam peruenirent. neque enim cum uenerit quod oramus dicentes: adueniat regnum tuum, non erit in illo dei regno ulla iustitia, cum dicat apostolus: n on est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et paxetgaudium in spiritu sancto. nempe ista tria inter cetera praecepta diuina praecipiuntur. hic nobis praecipitur iustitia cum dicitur: facite iustitiam, praecipitur pax cum dicitur: pacem habete inter uos, praecipitur gaudium cum dicitur: gaudete in domino semper. negent ergo Pelagiani haec futura in regno dei, ubi sine fine uiuemus, aut usque adeo, si uidetur, insaniant, ut iustitiam. pecem, gaudium, qualia hic sunt iustis, talia et illic futura esse contendant. quodsi et erunt et non talia erunt, profecto eorum hic in praecepto curanda est actio, illic in praemio speranda perfectio, ubi saecularibus ullis laqueis non retenti nullisque peccatis et uitiis carnis obnoxii — propter quod apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi esse dicebat — perfecte diligamus deum, cuius erit facie ad faciem contemplatio. perfecte diligamus et proximum, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo mali ullius possit sollicitare suspicio.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
