Latin
Book 4
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripertita diuisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinquepertitae latebras insidiasque deuitet atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manicheum, nc se inclinet in Pelagium rursusque se ita seinngat a Pelagianis, ne coniungat Manicheis, aut si in alterutris iam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros inruat. uidentur quippe inter se esse contrarii, quoniam quinque illa Manichei uituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. quapropter utrosque damnat atque deuitat quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat creatorem —quod non uult Manicheus —,ut tamen propter uitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et paruulis necessarium saluatorem —quod non uult Pelagius —; sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manicheis similis unde nascimur culpet neque Pelagi. anis similis unde confundimur laudet; sic legem per Moysen sanctam et iustam et bonam a deo sancto et iusto et bono datam esse defendit —quod contra apostolum negat Manicheus —,ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere et iustitiam iubere, non tamen dare —quod rursus contra apostolum negat Pelagius -; sic asserit liberum arbitrium, ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum —quod euertit heresim Manicheam —,nec ideo tamen posse captiuam uoluntatem nisi dei gratia respirare in salubrem libertatem —quod euertit heresim Pelagianam —; sic laudat in deo sanctos homines dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, uerum etiam superiorum temporum -quos audent blasphemare Manichei —,ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus quam Pelagianis mentientibus. sanctorum enim uox est: sidixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.