Latin
12
Augustine, Contra epistulam fundamenti 12
Unproofread scanNot analysed yet
De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici, quod mihi significasti dicens nosse te cupere, cuiusmodi sit natiuitas Adae et Euae, utrum uerbo sint idem prolati, an progeniti ei corpore, respondebitur tibi, ut congruit. namque de his a plerisque in uariis scripturis reuela tionibus que dissimili modo insertum atque commemoratum est. quapropter ueritas istius rei ut sese habet. ab uniuersis fere gentibus ignoratur et ab omnibus. qui etiam de hoc diu multumque disputarunt. si enim illis super Adae et Euae generatione prouenisset manifesto cognoscere. numquam corruptioni et morti subiacerent. manifestam ergo cognitionem huius rei nobis pollicetur, ne corruptioni ac morti subiciamur. et si adhuc parum est, uide, quid sequatur. necessario ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate perueniri. hoc est, quod dicebam, sic mihi demonstrari debere ueritatem, ut ad eandem sine ulla ambiguitate perueniam. quod si ipse non polliceretur, me tamen hoc exigere et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis euidentissimae atque certissimae ex catholico christiano quibuslibet contradicentibus Manichaeum me fieri non puderet. iam igitur audiamus, quid adferat. Unde si tibi uidetur, inquit, ausculta prius, quae fuerint ante constitutionem mundi et quo pacto proelium sit agitatum, ut possis luminis seiungere naturam ac tenebrarum. iam incredibilia et omnino falsa proposuit. quis enim credat ante constitutionem mundi ullum proelium fuisse commissum? et tamen si esset credibile, modo nos non credere. sed cognoscere uelimus. nam qui dicit Persas et Scythas ante multos annos secum bellasse, rem dicit credibilem, eam tamen, quam uel auditam uel lectam possumus credere, non expertam conprehensamque cognoscere. cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret —non enim ea promisit, quae cogerer credere, sed quae possem sine ulla ambiguitate cognoscere —,quomodo eum non repudiabo, quando non modo incerta dicit, sed etiam incredibilia ? sed quid? si aliquibus rationibus ea perspicua et cognita faciet? audiamus ergo, si possumus, cum tota patientia et lenitate. quod sequitur. -!