# Contra epistulam fundamenti 17

Augustine, Contra epistulam fundamenti, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/17

Quid? si eius memoriam cogitemus non rerum intellegibilium, sed harum corporearum. quam et bestiae habere sentiuntur — nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt et cubilia sua bestiae repetunt. et canes dominorum suorum corpora recognoscunt et dormientes plerumque in murmurant et in latratum aliquando erumpunt. quod nullo modo possent, nisi in eorum memoria uisarum rerum uel per corpus utcumque sensarum uersarentur imagines — quis digne cogitet, ubi capiantur istae imagines. ubi gestentur uel ubi formentur? si enim non possent esse maiores quam nostri corporis quantitas teneret. diceret aliquis intra ipsa sui corporis spatia. quibus et illa concluditur. has imagines animam figurare atque seruare. nunc uero cum perexiguam terrae partem occupet corpus. inmensarum regionum et caeli ac terrae imagines animus uoluit. quibus cateruatim discedentibus et succedentibus non fit angustus, atque hinc se ostendit non diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus non quasi capitur. sed potius eas capit, non sinu aliquo, sed ni potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et detrahere et in angustum eas contrahere et per inmensa expandere et ordinare. ut uelit, et perturbare et multiplicare et ad paucitatem singularitatemue redigere.

---

Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml.
