Latin
2
Augustine, Contra epistulam fundamenti 2
Unproofread scanNot analysed yet
Illi in uos saeuiant. qui nesciunt, cum quo labore uerum inueniatur et quam difficile caueantur errores; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum —non istum, quem colitis caelesti corpore, oculis carneis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum, de quo dictum est per prophetam: ortus est mihi iustitiae sol, et de quo dictum est in euangelio: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum —:illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quibus suspiriis et gemitibus fiat. ut ex quantulacumque parte possit intellegi deus; postremo illi in uos saeuiant, qui numquam tali errore decepti sunt, quali uos deceptos uident.