# Contra epistulam fundamenti 2

Augustine, Contra epistulam fundamenti, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/2

Illi in uos saeuiant. qui nesciunt, cum quo labore uerum inueniatur et quam difficile caueantur errores; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum — non istum, quem colitis caelesti corpore, oculis carneis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum, de quo dictum est per prophetam: ortus est mihi iustitiae sol, et de quo dictum est in euangelio: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum —: illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quibus suspiriis et gemitibus fiat. ut ex quantulacumque parte possit intellegi deus; postremo illi in uos saeuiant, qui numquam tali errore decepti sunt, quali uos deceptos uident.

---

Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml.
