# Contra epistulam fundamenti 30.16-21

Augustine, Contra epistulam fundamenti, 30.16 to 30.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/30.16

uitupero ibi tecum horrorem uentorum, lauda ibi mecum eorundem uentorum spirabilem nutricemque naturam et speciem corporis conuenientia partium continuati atque diffusi : quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere et ' alere et salubriter continere eorumque inhabitatorum, cum cetera, quae in omnibus animantibus superiore ratione laudata sunt, tum proprie inpigros et faciles unde uelint et quo uelint transitus et alarum in uolatu concordem nisum et non inparem motum. uitupero ibi tecum corruptionem ignis, lauda ibi mecum genitabilem ignem et uigentem oportunamque eius temperationem nascentibus, et ut coalescerent et ut suis numeris liniamentisque perficerentur et ut uiuere atque habitare ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. uitupero ibi tecum obscuritatem fumi et inmanitatem principis, qui in eo, sicut dicis, morabatur, lauda ibi mecum, quod uel in ipso fumo nullam partem inuenis dissimilem ceteris, ex quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit. ut quadam unitate sit quod est: quae nemo sobrie considerat et non mirabiliter laudat. quid? quod etiam fumo addis uim potentiamque generandi, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis, ut quod hic numquam uidimus, ibi fumus fecundus sit et salubrem suis habitatoribus praebeat mansionem.

---

Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml.
