# Contra epistulam fundamenti 32.1-20

Augustine, Contra epistulam fundamenti, 32.1 to 32.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/32.1

Nam ille Manichaeus, sicut uoluit naturas, quas hic didicit, ordinare in phantasmatibus suis uelut in gente tenebrarum, omnino falsus esse conuincitur. primo quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum est. sed non, inquit, tales erant illae tenebrae, quales hic nosti. unde ergo me de illis doces? an forte tam uerbosus doctrinae pollicitator cogis, ut credam? sed fac me credere. illud tamen scio, quod si non habebant aliquam speciem, sicut istae non habent, nihil generare potuerunt; si autem habebant, meliores erant. tu autem cum dicis non fuisse tales, quasi peiores aliquas credi cupis. posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae oculis, aliqua ibi surda uel muta animalia genuisse, ut, cum tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes "sed non tale silentium, quale hic nosti," ut omnino quod uelles, diceres eis, quos semel, ut tibi crederent, decepisses. quamquam id, quod eum induxit, ut in tenebris serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium potuit bene animaduerti. sed sunt serpentes, qui tam acute uident et sic praesentia lucis exultant, ut grauissimum testimonium contra eum dicere uideantur. deinde in aquis natantia facile fuit hic discernere et ad illa transferre phantasmata; sic et in uentis uolantia, quoniam huius crassioris aeris inpulsus, in quo aues uolitant, uentus dicitur; in igni uero quadrupedia unde illi fingere in mentem uenerit, nescio. et tamen non frustra hoc dixit, sed parum adtendit et errauit nimis. hanc enim solent rationem reddere, quod quadrupedes edaces sint et in concubitum multum ferueant. sed multi homines edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. anseribus uero non facile quicquam edacius inuenitur; quos siue in fumo ponat, quia bipedes sunt, siue in aquis, quia natare amant, siue in uentis, quia pennati sunt, et interdum uolant: ad ignem certe secundum eius distinctionem non pertinent.

---

Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml.
