# Contra epistulam fundamenti 37.10-22

Augustine, Contra epistulam fundamenti, 37.10 to 37.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/37.10

quo constituto atque firmato illud ne dixeris: me solam naturam deus facere debuit; nollem, ut post me aliquid boni fieret. non enim quod bonum est post deum, iam debuit esse nouissimum. et hinc maxime adparet, quantam tibi tribuerit dignitatem, quod deus, qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona, quibus tu quoque dominareris. nec mireris, quod nunc tibi non omni modo seruiunt et te aliquando etiam cruciant, quia dominus tuus maiorem habet potestatem in ea, quae tibi seruiunt, quam tu ipsa, tamquam in seruos seruorum suorum. quid ergo mirum, si tibi peccanti, id est non obtemperanti domino tuo poenalia, quibus dominabaris, effecta sunt? quid enim tam iustum et quid iustius deo? hoc namque humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus; sed tamen dominator iustus et iustis praemiis et iustis subpliciis adprobatur beatitate recte uiuentium poenaque peccantium. nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis rerum temporumque mensuris uocaris, ut redeas. ita recto moderamine altissimi conditoris usque ad bona terrena peruentum est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes subplicio mixta solatia, ut et laudares deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. ita in quantum tibi terrena seruiunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent, ut seruias domino tuo.

---

Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml.
