# Contra epistulam fundamenti 42

Augustine, Contra epistulam fundamenti, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-fundamenti/42

Non ergo in hac pulchritudine quaeramus, quod non accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non accepit; et in eo, quod accepit, laudemus deum, quia tantum speciei bonum etiam huic quamuis infimae dedit. nec ei tamen ut amatores eius inhaereamus, sed ut dei laudatores eam transgrediamur, ut supra eam conlocati de illa iudicemus, non ei conexi in illa iudicemur. festinemusque ad illud bonum. quod nec locis grassatur nec tempore uoluitur et unde speciem formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae. ad quod uidendum mundemus cor per fidem domini nostri Iesu Christi, qui ait: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. non enim eos oculos ad illud bonum cernendum praeparari oportet, quibus cernitur ista lux diffusa per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens et alibi aliam. uerum illum aspectum aciemque purgemus, qua cernitur, quantum in hac uita licet, quid sit iustum, quid pium; quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri.

---

Augustine, Contra epistulam fundamenti, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021a/stoa0040.stoa021a.opp-lat1.xml.
