Latin
5.1 to 5.24
Augustine, Contra epistulam fundamenti 5.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Uideamus igitur, quid me doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti epistulam dicitis, ubi totum paene, quod creditis, continetur. ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, inluminati dicebamur a uobis. certe sic incipit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria uerba de perenni ac uiuo fonte. iam cum bona patientia, si placet, adtendite, quid quaeram. non credo esse istum apostolum Christi. quaeso, ne suscenseatis et male dicere incipiatis. nostis enim me statuisse nihil a uobis prolatum temere credere. quaero ergo, quis sit iste Manichaeus. respondebitis: apostolus Christi. non credo; quid iam dicas aut facias, non habebis. promittebas enim scientiam ueritatis, et nunc quod nescio cogis, ut credam. euangelium mihi fortasse lecturus es et inde Manichaei personam temptabis adserere. si ergo inuenires aliquem, qui euangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: non credo? ego uero euangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae conmoueret auctoritas. I quibus ergo obtemperaui dicentibus: crede euangelio, cur eis non obtemperem dicentibus mihi: noli credere Manichaeis ? elige, quid uelis. si dixeris: crede catholicis, ipsi me monent, ut nullam fidem adcommodem uobis; quapropter non possum illis credens nisi tibi non credere. si dixeris: noli catholicis credere, non recte facies per euangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi euangelio catholicis praedicantibus credidi. si autem dixeris: recte credidisti catholicis laudantibus euangelium, sed non recte illis credidisti uituperantibus Manichaeum, usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione, quod uis credam, quod non uis. non credam? multo enim iustius atque cautius facio, si catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed apertissime ac manifestissime scire aliquid feceris. quocirca si mihi rationem redditurus es.