Latin
1.12.19 to 1.12.27
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 1.12.19-27
Unproofread scanNot analysed yet
accedit mihi aliud quod me plurimum moueat, quia, si uos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres, qui uobis nihil nocuimus, amaretis; cum uero nos, qui bene nobis conscii sumus causam uestram uicinis uestris recto ecclesiae iure commissam fuisse, qui coram deo sciunt quemadmodum iudicauerint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari et, quasi propter uos Christus aput nos hereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa uestra causa sentire poterimus? qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam iuste a uicinis uestris damnati fueritis ostenditis. cur enim non credam recte damnari potuisse a uicino iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum, hoc mihi obiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui eis ad quos causa perducta est iudicibus potius quam uictis litigatoribus credidi? quibus iudicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui uicti sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. magno enim delicto implicaremur, si, cum corda humana non cerneremus, nec disciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus iudicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire et per quos potuit ad nos fama percurrere. ab istis innocentibus impia diremptione discindens te innocentem dicis? quod utique si esses, cum uideres in scripturis sanctis messem domini tui ante ultimam segregationem et uentilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis quam impius in deserendis bonis). —quot enim ecclesiarum per orbem longe remotarum putamus esse istas et quam iustissimas uoces, quas in Philadelphia figuraui!