# Contra Epistulam Parmeniani 1.8

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/1.8

Satis (ita)que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, si animositatem humanam saltem post iudicium quam si hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praecelsior est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno uicto, sed de uniuersa subiugata ciuitate referatur, dicente scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos ira uincebat, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, ab ira, quia nec uicti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, prae uari catorem me ipsum constituo. quae uerba scilicet si tam sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus nec apostolus fieret nec praedicator aedificaret ecclesias, quas persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi uoluerunt, quam cum detestantAr Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dirrupta. proinde illis recte redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos, nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnauerant, innocens iudicatus est, con(cilio) cedere noluerunt, nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis opponendo et dicendo: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita cum se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt.

---

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml.
