Latin
Book 2
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur iam ualet ad causam quod isti nobis obiciunt, quia per Esaiam dicit dominus de malis sacrificatoribus: facinerosus qui sacrificat mihi uitulum quasi qui canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui o offert thus in memoria quasi blasphemus? haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra ecclesiam dei toto sicut promissa est orbe diffusam altare sui schismatis erexerunt; quod eos sacrilegium omnes inuoluit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde uel factis, ut haec audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent peccata et iniquitates quae fiunt in medio eorum, quamuis non se inde corporaliter separent; unicuique enim tribuit dominus secundum cor suum. nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes uel collegis bonis, sicut fuit Zacharias, uel popularibus bonis, sicut fuit Nathanahel in quo dolus non erat, quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus uel coepiscopis bonis uel laicis bonis, cum iam ille sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec et pontifex noster sedens ad dexteram patris interpellat pro nobis, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. nec illud ergo bonis obest, sed offerentibus malis, quod uerissime dictum est: dona iniquorum non probat altissimus. non enim dixit: 'dona eorum qui pro pace iniquos tolerant non probat altissimus', cum tamen nec isti ea quae obiecerunt probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt. alioquin illis exclusis istos hereditas Christi toto orbe diffusa in communione catholica detineret.