Latin
Book 2
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
In euangelio, inquit, scriptum est: deus peccatores non audiet; sed si quis dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audiet. et hic absoluta responsio est. si enim duo simul orent, unus peccator et alter qui dominum colit et uoluntatem eius facit, nimirum illum audit, illum non audit. quid sibi ergo uult hoc testimonium uel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his uerbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos non exaudiri propter infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem suam? deus enim qui cordis inspector est non errat, ut alium pro alio uel exaudiat uel repellat. an propterea dicunt haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. securos enim illos facit illa scriptura quae ait: fratres, haec scribo uobis, ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. quam ueraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Iohannes enim dixerat: haec scripsi uobis, ut non peccetis. si ita sequeretur ut diceret: (et si quis peccauerit, aduocatum habetis ad patrem legum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris', se ipsum a peccantibus quasi segregasse uideretur, ut iam non ei opus esset propitiatio quae fit per mediatorem sedentem ad dexteram patris et interpellantem pro nobis. quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceretur. si uero etiam ita diceret: 'haec scripsi uobis, ut non peccetis, et si quis peccauerit, mediatorem me habetis ad patrem, ego exoro pro peccatis uestris', sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et deum, quis eum ferret bonorum atque fidelium chriatianorum, quis sicut Christi apostolum et non sicut antichristum intueretur? et tamen isti lacus detriti fumosam istorum superbiam ferunt et spiritum sanctum continere non possunt, ut seruent unitatem spiritus in uinculo pacis et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint.