Latin
2.20.1 to 2.20.18
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.20.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
At enim prophetauit Hieremias. quid prophetauit Hieremias? non habere, inquit, uerum baptismum cos qui relinquunt deum. . ait enim. expectauit caelum super istud et exhorruit multo uehementius, dicit dominus, quoniam duo nequam fecit populus iste. me dereliquerunt fontem uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare; et iterum: facta est mihi, inquit, sicut aqua mendax non habens fidem; et illud quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit lauatio eius? et illud in psalmis: oleum peccatoris non inpinguet caput meum; et iterum alibi: muscae morit'ltrae exterminant oleum suauitatis; et alibi: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. haec omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio ueritatis. si autem alio modo intellegenda docuero, soli sua prauitate turbantur et, ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde inueniunt exitum responsionis, inde inretiuntur crimine schismatis. habent enim certe etiam ipsi —non dicam: 'tales sunt', sed hoc dicam quod uel fatentur uel insanissime negant —habent ergo et ipsi derelinquentes deum qui est fons aquae uiuae, hoc est inique uiuentes. neque enim pedibus ac non corde relinquitur deus. habent etiam mendaces et non habentes fidem, id est aliud profitentes et aliter conuersantes. habent utique mortuos. si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias non concedit apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est, quaerant utrum nulli aput se uiri et, quod est amplius, praepositi uel ministri uiuant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non habere et meliores esse quam illa (est) ecclesia, cuius angelo in figura praepositorum uel animarum dicitur quod non uiuat sed mortuus sit, et tamen inter septem ecclesias numeratur nec ei diuisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseueranti praecepta uitae insuper dantur.