# Contra Epistulam Parmeniani 2.22.1-9

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, 2.22.1 to 2.22.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.22.1

Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae scripturae, quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis partibus proponentes ad se ipsos conuincendos ingerunt nobis, hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum dei, unde dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. nam fodere lacus detritos, qui continere non ualent aquas, quid me prohibet sic intellegere, id esse conuerti ad uoluptatem terrenam et non posse sustinere spiritum sanctum, quem nomine aquae in euangelio significari quis quoquo modo christianus ignorat? item aqua mendax non habens fidem potest intellegi non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis non adnumeratis ueracibus et fidelibus, sed. in his solis qui mendaces et infideles sunt. nam populos aliquando significari uocabulo aquarum legant Apocalypsin et non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. sic enim dicitur Iohanni: aquas quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae. et quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lauatio eius, ut interim differam diligentiorem istorum uerborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista uita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. quamuis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur: deus noster deus uiuus. quapropter etsi aput christianos sunt aliqui praepositi uel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, uiuit tamen ille de quo dictum est in euangelio: hic est qui baptizat, quia, sicut dicit apostolus, Christus surgens a mortuis \\.am non moritur et mors ei ultra non dominabitur.

---

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml.
