Latin
2.22.10 to 2.22.21
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.22.10-21
Unproofread scanNot analysed yet
oleum uero peccatoris apertissime psalmus ipse indicat quemadmodum intellegendum sit. ait enim: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. unde manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a insto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed ueraci asperitate obiurgationis faciens multo magis misericorditer facit. unde est et illud in Apocalypsi: ego quem amo arguo et castigo, et illud aput Salomonem: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici, et multa repperiuntur huiusmodi. oleum uero suauitatis, odorem scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant, qui male uicturi et ad mortem suarum iniquitatium redituri magna multitudine inruunt, ut eis per baptismum peccata donentur et ad ea denuo reuertantur. nam propter numerositatem muscis esse arbitror comparatos. sed eis exterminant oleum suauitatis, qui non ipsam dei gratiam, sed hominum mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non uidentur, ita pie uiuentes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna siue tardantur siue omnino resiliunt. esse autem bonum odorem in bona fama recte uiuentium christianorum apostolus docet dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco. contra illi, quibus dicitur: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus, utique oleum suauitatis exterminant. sic ergo habent ista sinceriores alios intellectus, quos si sequantur etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. illorum autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si uero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.