Latin
2.24.9 to 2.24.18
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.24.9-18
Unproofread scanNot analysed yet
illos uero qui euangelium -annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi ueritatem, id est Christum, tamen non ueritate cordis sui sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, sinit eos annuntiare et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salui fiebant tenentes praeceptum dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt cnim et non faciunt. sic enim apostolus ad Philippenses loquitur: quidam quidem, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero et per bonam uoluntatem Christum praedicant; quidam ex caritate, scientes quoniam in defensione euangelii positus sum; quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dum omni modo siue occasione siue ueritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. numquid permitteret eos praedicare Christum, quamuis euangelii ueritatem non in ueraci cordis sui castitate praedicarent, numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset rem castam non caste annuntiare, illis autem salubre qui bona et uera per eos audientes proficerent ad salutem? nam ubi non Christus qui ueritas est, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet ad Galatas dicens: si quis uobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema sit, itemque ad Timotheum: sicut rogaui te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent. illos autem inuidos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes satiandae suae malae uoluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed etiam gaudet quia faciunt.