# Contra Epistulam Parmeniani 2.27

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/2.27

Quin etiam ex apostoli sententia male usurpata uelut insultare audet Parmenianus eis, quos negat habere baptismum et propterea dicit dare non posse. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? quod ut omittam unde et quare dicat apostolus, quod ipsius epistulae contextione declaratur, si hoc de baptismo uult intellegi et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est:, quid enim habes quod non accepisti?, quaero utrum non habeat qui aput ipsos accepit. si dixerint: 'habet', quaero utrum amittat si ab ipsis recesserit. si dicunt: 'amittit1.baptizandus est iterum si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. si autem hoc non fit nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. porro si accepit et non eo caruit, habet utique quod accepit, et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum: quid enim habes quod non accepisti? refer nunc animum ad ipsam originem schismatis. qualemlibet existiment Caecilianum quem nos credimus innocentem, procul dubio in unitate baptizatus erat; nondum enim facta erat ista diuisio. ponamus, sicut illi uolunt, quod ab unitate ipse recesserit; non amisit utique quod acceperat. non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. nec ipsi ergo dici potuit ex istorum prauo intellectu: quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc dici potest ei qui per Caecilianum a domino accepit. cur enim non potuit homo, qui non coniunctus est uobis, id quod non habebat accipere per eum, qui non amisit cum recessit a uobis? quanto ergo impudentius dicitur orbi terrarum: quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius sacramenti conexio in Africam uenit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem dei apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, etiamsi isti non impii calumniatores fratrum, sed ueri examinatores criminum fuissent.

---

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml.
