Latin
Book 2
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
Iterum, inquiunt, scriptum est: nolite communi- -care operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. quae enim fiunt ab ipsis latenter turpe est et dicere. iam ipsa uerba quemadmodum intellegenda sint diximus, quia non communicare est non consentire; quod propter ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. sed haec salua pace facienda sunt et quantum admittit officium conseruandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.