# Contra Epistulam Parmeniani 3.23

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.23

Sed incredibilis est caecitas hominum et omnino nescio quemadmodum credi posset esse in hominibus tanta peruersitas, nisi experimento uerborum suorum factorumque patesceret usque ad(eo) eos clausos habere oculos cordis, ut, cum commemorent sanctae scripturae testimonia, non intueantur in factis prophetarum quemadmodum intellegenda sint uerba prophetarum. dixit Hieremias: quid paleis ad triticum? (num) ipse recederet a paleis populi sui in quas tanta illa uera dicebat? dixit Esaias: recedite recedite, exite inde et immundum nolite tangere. cur ipse in illo populo immunditiam quam grauiter arguebat in una cum eis congregatione tangebat? legant quanta in malos populi sui et quam uehementer ac ueraciter dixerit, a quibus se tamen nulla corporali diremptione separauit. dixit Dauid: non sedi in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis non introibo. odio habui curiam nequissimorum et cum impiis non sedebo. legant quales ipse temporibus suis in illo populo tolerauerit, qui unctionis mystico sacramento tantum honorem detulit, ut id nec in sceleratissimo Saule contemneret, immo tantum ueneraretur, ut amplius omnino non posset. nonne, si eorum uerba factis eorum obiceremus, responderent nobis: 'nos plane cum talibus nullum habuimus in corde consortium nec tangebamus immundum ubi potest coinquinare contactus, id est consensione atque placito conscientiae recedebamus et exibamus ab eis, quia non solum talia non faciebamus, sed nec facientibus tacebamus'? isti autem seditiosi et insani, qui defensiones praecisionibus suis quaerunt ex oraculis prophetarum, superest ut impietate uesana de uerbis propheticis mores arguant prophetarum. an hoc dicturi sunt, quod illis temporibus recedere iustis a malo populo non licebat, istis uero temporibus licet? quid dici peruersius potest illo tempore non oportuisse bonos a malis corporaliter separari, quando multa sacramenta corporaliter obseruare iubebantur, nunc autem necessariam esse corporalem separationem, quando iam illa spiritaliter obseruantur?

---

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml.
