Latin
3.29.1 to 3.29.14
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 3.29.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, audent etiam sacrilega schismata uel haereses impiae, si quo in flagello ut se corrigant ammonentur, poenas furoris sui etiam inter martyria deputare. quod existimans etiam Parmenianus in fine epistulae suae exhortatur Tychonium, ut in parte Donati permaneat et persecutiones perferat, dicens non se debere uoluntate coniungi eis quibus persecutione cogente non iuncti sunt, adhibens etiam testimonium scripturae dicentis: uae his qui perdiderunt sustinentiam et deuerterunt in uias prauas! et quid facient, cum inspicere coeperit dominus? more suo cuncta de diuinis libris aduersus se ipsos proponens. qui enim sustinentiam perdiderunt, nisi qui eos, quos de criminibus quae obiciebant conuincere nequiuerunt, pro pace Christi tolerare noluerunt, ut sero postea cogitantes ipsam partem suam non esse per multas particulas diuidendam, etiam sibi manifestissimos sacrilegos quos ipsi damnarunt rursus receptos pro falsa Donati pace tolerarent? et nunc iam tandem aliquando cognoscant et corrigant, quod se impie fecisse ex eo saltem quod a Maximiano passi sunt didicerunt. sed scilicet erubescant manifestissimis rationibus corrigi, quia imperatorum iussionibus restiterunt, ne illa quae se conqueruntur fuisse perpessos correcti perdidisse uideantur. quasi non melius perdunt illa quam pereunt. si enim habet aliquam umbram et quamuis falsam atque fallacem, tamen nonnullam imaginem fortitudinis iubenti non cedere imperatori, cuius uel humanae laudis inlecebra est apertissimae contradicere ueritati? cur clausis oculis tam multa de scripturis testimonia proferunt, quae intellecta et contra se prolata repudiant, quae si secundum illorum intellectum accipiantur nihilominus eos de sua peruersitate conuincunt? nonne scriptum est: non contradicas ueritati ullo modo? cui autem nisi ueritati contradicitur, cum etiam regi ex ueritate aliquid iubenti resistitur? sed rex homo quod minatur uel quod uindicat ad tempus molestum est; non sic ille rex qui etiam ueritas dicitur, qui nunc quoque illis per prophetam clamat: sine causa percuaai filios uestros, disciplinam non receperunt, qui propterea per humanas potestates nunc misericorditer ammonet, ne in fine sic uindicet, ut non se possint superbi de sua damnatione iactare.