Latin
3.29.22 to 3.29.34
Augustine, Contra Epistulam Parmeniani 3.29.22-34
Unproofread scanNot analysed yet
quem sermonem, posteaquam tanta perpessus est, eum putamus habuisse cum suis quos miseros decepit, ut alteram sibi basilicam fabricarent? quanta dixit de iustitia sua pro qua talia perpeti meruit, ideo se sanctum persuadens quia passus est, ideo illos iniquissimos quia fecerunt? Tuscorum tyrannorum commemoratur antiqua crudelitas, quod mortua uiuis sed humana humanis corpora coniungebant; canina uero humanis et hoc episcopalibus membris nescio utrum quisquam se uel audisse umquam uel legisse commemoret. notum est omnibus nugaces et turpes saltationes ab episcopis solere compesci; quis umquam meminit ab hominibus, quos in auxilium episcopi petiuerunt, cum episcopis esse saltatum? an forte Saluius tunc non erat episcopus, quia damnatio eius in Bagaiensis concilii sententia recitatur? quid? si et ipse postea reconciliaretur Primiano, sicut ei reconciliatus est Felicianus eiusdem plenarii concilii ueridico ore damnatus, sicut ibi eorum uerba recitantur, tunc esset episcopus, an forte non admitteretur, quia sacrilegium schismatis quem coinquinauerit potest mundari, sicut potuit Felicianus, quem uero canes mortui collo suspensi immundum fecerint non potest expiari? uellem scire quid ad haec dicunt tam manifesta tam publica tam recentia, qui nobis antiquas calumnias suas quasi nostra crimina obiciunt. quisquis eorum arbitratur me falsa iactare, quid magnum est, quid difficile, ut animae suae curam gerens pergat Membressam, quaerat an facta sint ista et defendat, si potest? si enim dicit recte ista schismaticis fieri quos trecenti et decem Donatistae episcopi damnauerunt, non murmurent quando aliqua patiuntur, quamuis numquam talia passi sint, quos ab unitate Christi schisma fecisse non trecentorum et decem, sed totius orbis auctoritate conuincimus. si autem dicit leuia esse quae passus est Saluius, quaero utrum, si aliquem Donatistarum episcoporum saltare cogeret imperator et nolenti facere bestias ignesque minaretur, non mallet illa perpeti quam illud admittere, et cum passus esset, utrum non eum isti inter sanctos martyres recitarent.