# Contra Epistulam Parmeniani 3.3.1-16

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, 3.3.1 to 3.3.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.3.1

Quid uultis, inquit? in uirga ueniam ad uos an in caritate spiritus mansuetudinis? iam hic apparet eum de uindicta loqui, ad cuius significationem uirgam nominauit. numquid tamen et uirga sine caritate est, quia ita contexuit: in uirga ueniam ad uos an in caritate? sed quod sequitur 'spiritus mansuetudinis' ammonet intellegi, quia et uirga caritatem habet. sed aliud est caritas seueritatis, aliud caritas mansuetudinis. una quidem caritas est, sed diuersa in diuersis operatur. omnino, inquit, auditur in uobis fornicatio, et talis fornicatio qualis nec in gentibus, ita ut uxorem patris sui quis habeat. de tam immani facto uideamus quemadmodum eos saeuire praecipiat. et uos, inquit, inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur de medio uestrum qui hoc opus fecit. quare (luctum) potius et non iram, nisi quia si patitur unum membrum compatiuntur omnia membra? et non 'luctum quia tollebatur,' sed luctum, inquit, ut tolleretur, id est ut lugentium dolor ad deum ascenderet et ipse illum qui hoc opus fecit tolleret de medio eorum, sicut ipse sciret, ne forte illi per humanam imperitiam eradicarent simul et triticum. cum ergo ad talem uindictam necessitas cogit, humilitas lugentium debet impetrare misericordiam, quam repellit superbia saeuientium. nec illius ipsius qui de medio fratrum tollitur debet neglegi salus, sed ita agendum, ut ei talis uindicta sit utilis, et agendum uoto et precibus, si corrigi obiurgationibus non potest. ideoque sequitur et dicit: ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu, cum uirtute domini nostri Iesu tradere eiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. quid ergo agebat apostolus, nisi ut per interitum carnis saluti spiritali consuleret, ut siue aliqua poena uel etiam morte corporali, sicut Annanias et uxor eius ante pedes apostoli Petri ceciderunt, siue per paenitentiam, quoniam Satanae traditus erat, interimeret in se sceleratam carnis concupiscentiam, quia ipse item dicit: mortificate membra quae sunt super terram, inter quae etiam fornicationem commemorat, et iterum: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini, si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis?

---

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml.
