# Contra Epistulam Parmeniani 3.5.14-22

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, 3.5.14 to 3.5.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.5.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-epistulam-parmeniani/3.5.14

nam et in illo Pharisaeo modicum fermenti esse uidebatur, quia peccatorem non solum non dolebat, sed super eius peccata de suis se meritis extollebat. sed descendit ille confitens peccata sua iustificatus magis quam ille Pharisaeus iactans merita sua, quoniam qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. sequitur ergo apostolus et dicit: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio sicut estis azymi. quid est (ut sitis* et quid est 'sicut estis', nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent exemplo talium commonebat? tamen omnes in uno tamquam eosdem ammonet, ne illi qui tales erant desperarent de his qui nondum tales erant et eos ad compagem corporis sui non pertinere arbitrarentur; tamquam enim eosdem ammonet, cum dicit: (ut sitis sicut estis.' nouerant enim et illi qui iam sic erant et ammonente apostolo magis magisque nosse debebant sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo inuicem in dilectione seruarent unitatem spiritus in uinculo pacis et inuicem onera sua portantes implerent utique legem Christi. et quoniam dominus noster Iesus Christus ad docendam humilitatis uiam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est et tamquam medicus aegrotantes ita cum dilectione pertulit peccantes de quibus dixerat: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, statim principale proposuit exemplum dicens: etenim pascha nostrum immolatus est Christus, ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare uetus fermentum, id est quidquid in eis superbiae de uetere homine remansisset. itaque, inquit, diem festum celebremus, non utique unum diem sed totam uitam, non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. malitia quippe est et malignitas uelut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de iustitia sua quisque gaudere, cam alium iustum non esse conspexerit.

---

Augustine, Contra Epistulam Parmeniani, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa023/stoa0040.stoa023.opp-lat1.xml.
