# Contra Faustum 11.3.1-18

Augustine, Contra Faustum, 11.3.1 to 11.3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/11.3.1

Hoc autem, quod aduersus inpietatem uestram ex apostoli Pauli epistula profertur, filium dei ex semine Dauid esse secundum carnem, omnes codices et noui et ueteres habent, omnes ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. exuimini ergo pallio fallaciae. quo Faustus indutus. cum sibi proposuisset tamquam interrogautem et dicentem: accipis apostolum Paulum? respondit: et maxime. cur enim non potius respondit: et minime, nisi quia fallax aliud quam id. quod falsum erat, respondere non potuit? quid enim accepit apostoli Pauli? non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum. de quo item dicit: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, ille autem adnuntiat nescio quem primum hominem nec de terra terrenum nec factum in animam uiuentem, sed de substantia dei id ipsum existentem quod deus est, membra sua uel uestimenta sua uel arma sua, id est quinque elementa cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. non secundum hominem, quem Paulus dicit de caelo, quem dicit etiam nouissimum Adam in spiritum uiuificantem, quem dicit factum ex semine Dauid secundum carnem, factum ex muliere. factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret; de quo ad Timotheum dicit: memor esto Christum legum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum; in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: tradidi enim uobis in primis, quod et accepistis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas; et quiasepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas. et paulo post infert, quare hoc dixerit: si autem Christus praedicatur, quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis, quia resurrectio mortuorum non est? iste autem. qui interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: et maxime, haec omnia negat.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
